- GERARDUS
- I.GERARDUSValdensium seu Albigensium, ut tum vocabantur, doctor, cum 30. illorum, in Anglia caesus flagris, frigorequeve ac fame necatus, mirâ constantiâ, Beati eritis, cum vos homnes oderint! canens, mortem excepit, A. C. 1179. Nicol. Harpsfeld. Hist. Eccl. Angl. sec. 12. c. 36.II.GERARDUScogn. Magnus, Daventriensis, Thomae a Kempis praeceptor. Scripsit quaedam. Obiit Daventriae, A. C. 1384. Trithem. Hist. Trip.III.GERARDUSfil. Conradi Comitis Oldenburgici, cum Patre aButiadis caesus est, A. C. 1368. Item fil. minimus natu Theodorici cogn. Fortunati, ex eadem familia, cogn. Bellicosi tulit, et Oldenburgios continuavit, quemadmodum frater eius maximus natu Christianus I. Daniae Rex electus Dano-Holsaticae familiae auctor fuit, et alter Mauritius Delmenhorstanum ramum condidit, qui in liberis eius defecit. Hic itaque Gerardus A. C. 1462. fratrem Mauritium, instinctu Bremensium et Com. Hoiensis sibi bellum inferentem, auxilio fratris Christiahi et Vilhelmi Ducis Brunsvicensis ad Siburgum devict; inde adversus Christianum, a quo tamen A. C. 1467. ut Holsatia cederet, 43000. flor. acceperar, arma vertit. Verum, cum aliquoties e Marsia pulsus, non desineret vexare vicinos, Epp. Monasteriensis et Bremensis, cum proximis civitatibus inito foedere, bellum ei intulêrunt, et Delmenhorsto A. C. 1482. expugnato, illum in potestatem redegêrunt. Liberis parcitum, ipse vero abdicatâ administratione Monasticam profiteri iuslus est: Decessit in Gallia A. C. 1500. Ex filiis eius, Otto Canonic. Bremensis et Coloniensis, cum fratre Adolpho bello Dietmarsico periit A. C. eodem; Ioh. Patre pulso, administrationi admotus, stemma propagavit. Fuit quoqueve Gerardus Holsatus, Dux Slesvici, familiae Schawenburgicae, cuius filâ Hedvige uxore ductâ Theodoricus Fortunatus, de quo supra, ius successionis, in Slesvicensem Principatum et Holsatiam, liberis reliquit. Phil. Iac. Spener. in Fam. Oldenburgo Danica. Viri Celebres
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.